- CUBITI
- CUBITIGraece πήχεις, Alexandrinis vocitati fuerunt pumili pueri vix cubitûm alti, teste Lucianô in Ρ῾ητόρ. διδαςκ. et Philostratô in Nilo: quales facie et gartulitate amabiles undique conquisiisse Augustus dicitur Suetonio in eo, c. 83. Iisdem matronas otium solitas oblectare, legas apud Dionem, l. 58. Imo et inter viros eruditos huiusmodi delitias esse versatas, Philostratus auctor est in Herode. Inter eos excelluêre gatrulitate pueri Syri, Alexandrini et Mauri, uti discimus ex Luciano eod. Petronio, Martiale, Statio. Nudos a veste haberi, interim multô autô gemmisque exornari solitos, legas apud Dionem ubi supra, Herodianum in Commodo, et Philostratum in Sophistis, qui παιδία ψελλιζόμενα inde eos vocat. Alii ab iis pumili seu nani fuêre, de quibus infra. Vide Casaubon. ad Sueton. d. l. et infra in voce Delitiae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.